Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- nec numero quoniam Colchis nec puppibus aequos.[*](aequi Wagner )
- ergo ubi diva rates hostemque accedere[*](accedere M, accendere V ) cernit,
- ipsa subit[*](ipsa subit Bon 1, ipsas ubi V ) terras tempestatumque refringit
- ventorumque domos. volucrum gens turbida fratrum
- erumpit, classem dextra Saturnia monstrat.
- videre, inque unum pariter mare protinus omnes
- infesto clamore ruunt inimicaque Colchis
- aequora et adversos statuunt a litore fluctus.
- Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela
- Styrus abit;[*](abit T Bon. 1, habet V ) vasto rursus desidit hiatu
- abrupta revolutus aqua. iamque omnis in astra
- itque reditque ratis,[*](ratis M 2, rates V ) lapsoque reciproca fluctu
- descendit. vorat[*](vorat cod. regius, T 1, Bon 2, uarat V ) hos vertex, hos agmine toto
- gurges agit.[*](agit M, ait V ) simul in vultus micat unldique terror;
- crebra ruina poli caelestia limina[*](limina cod.Bunrmunni, lumina V ) laxat.
- non tamen ardentis Styri violentia cedit;
- hortatur socios media inter proelia divum:
- 'transferet[*](Transferet etiam V exhibet ) ergo meas in quae volet oppida dotes
- Colchis?[*](Colchis M 2, Colchius V | succedet M, succederet V ) et Haemonius nobis succedet adulter?
- nec mihi tot magnos inter regesque procosque