Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. adsuetumque petunt plaustris migrantibus aequor.
  2. Puppe procul summa vigilis[*](uigilis M, uigiliis V ) post terga magistri
  3. haeserat auratae genibus Medea Minervae;
  4. atque ibi deiecta residens in lumina palla
  5. flebat adhuc, quamquam[*](quamquam M, quaquam V ) Haemoniis cum regibus iret,
  6. sola tamen nec coniugii[*](coniugii M 2,coniugis V ) secura futuri.
  7. illam Sarmatici miserantur litora ponti,
  8. illa Thoanteae transit defleta[*](defleta cod. regius, T 1 Pius, deflexa V ) Dianae.
  9. nulla palus, nullus Scythiae non maeret euntem
  10. amnis; Hyperboreas movit conspecta pruinas,
  11. tot modo regna tenens; ipsi[*](ipsi RF Bon. 1, ipse V | murmure V ) quoque murmura ponunt
  12. iam Minyae, iam ferre volunt. vix allevat ora
  13. ad seras, siquando, dapes, quas carus lason
  14. ipse dabat, iam[*](dabat iam Bon. 1, dabam V | carambin M 2, carymbin V ) nubiferam transire Carambin
  15. significans, iam regna Lyci, totiensque gementem
  16. fallit ad Haemonios hortatus surgere montes.
  17. Insula Sarmaticae Peuce stat nomine nymphae,
  18. torvus ubi[*](ubi M, ilbi V | utraque M 2, utrasque V ) et ripa semper metuendus utraque
  19. in freta per saevos Hister descendit alumnos.
  20. solvere in hoc tandem resides dux litore curas