Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- ex quo[*](Ex quoto M 2, Ex quo to V Colchida reges Sudhaus, litora reges Giarratano, nam singula V (ex 160)) Thessalici subierunt Colchida reges,
- quod nullae te, nata, dapes, non ulla iuvabant
- tempora.[*](tempora V, pocula d'Orville | aetraque M, aetraque V ) non ullus tibi tum color aegraque verba
- errantesque genae atque alieno gaudia vultu
- semper erant.[*](erant Bon. 1, erat V | cur M 2, cura V ) cur tanta mihi non prodita pestis,
- ut gener Aesonides[*](gener aesonides M, genaenerae sonides V ) nostra consideret aula
- nec[*](nec Bon. 1, Ne V ) talem paterere fugam, commune fuisset
- aut certe nunc omne nefas, iremus et ambae
- in quascumque vias? pariter petiisse iuvaret
- Thessaliam et saevi quaecumque est[*](est M, om. V ) hospitis urbem.'
- sic genetrix, similique implet soror omnia questu
- exululans; famulae pariter clamore supremo
- in vacuos dant verba notos dominamque reclamant
- nomine; te venti procul et tua fata ferebant.
- Inde[*](Inde M, Indi V ) diem noctemque volant. redeuntibus aura
- gratior, et notae Minyis transcurrere terrae,
- cum subito Erginus puppi sic fatur ab alta:
- 'vos' ait 'Aesonide, contenti vellere capto,
- nec via quae superet nec quae fortuna videtis.
- crastina[*](Crastina M, Crasti V ) namque dies trucis ad confinia ponti
p.188