Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. egressi relegunt campos et fluminis ora
  2. summa petunt. micat omnis ager, villisque[*](uillisque N, nillisque M ) comantem
  3. sidereis totos pellem nunc fundit in artus,
  4. nunc in colla refert, nunc implicat ille sinistrae.
  5. talis ab Inachiis Nemeae Tirynthius antris
  6. ibat, adhuc aptans[*](aptans N, captans V ) umeris capitique leonem.
  7. ut vero sociis, qui tunc praedicta tenebant
  8. ostia, per longas apparuit aureus umbras,
  9. clamor ab[*](ab M 2, ad V ) Haemonio surgit grege; se quoque gaudens
  10. promovet ad primas iuveni ratis[*](ratis M 2 T, rates V ) obvia ripas.
  11. praecipites agit[*](agit M, ait V ) ille gradus atque aurea misit
  12. terga prius; mox attonita[*](atnotita V ) cum virgine puppem
  13. insilit ac rapta victor consistit in hasta.
  14. Interea patrias saevus venit horror ad aures[*](aures M 2, auras V )
  15. fata domus luctumque ferens. fraudemque fugamque
  16. p.187
  17. virginis.hinc subitis †inflexit†[*](inflexit codd., effulsit Heinsius, incessit Wagner, infelix Schenkl ) frater in armis,[*](in omnibus codd. XV. saeculi post 385 leguntur, idem ordo fuit in V, ubi tamen vss. 366–385 et 136–153 uno folio exscisso perierunt, ordo versunum restitutus est in marg. codicis R)
  18. urbs etiam mox tota colt, volat ipse[*](ipse M 2, ipsa M ) senectae
  19. immemor Aeetes, complentur litora bello
  20. nequiquam; fugit immissis nam puppis habenis
  21. Mater adhuc ambas tendebat in aequora palmas