Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- forte ratem primo †figientem†[*](figientem V, fugientem MT, sidentem dubitanter Sudhaus ) litore cerno,
- qualem nostra suo numquam dimittere portu[*](portu M 2 T 1, porto V )
- vellet, adhuc omnes quae detinet[*](detinet M, detinent V ) insula nautas.
- unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnis
- visus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)
- advolat atque unam comitum ratus esse tuarum
- "per tibi siquis" ait "morituri protinus horror
- et quem[*](quem M, quidem V | occurrere M, occurre V ) non meritis videas occurrere monstris,
- haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,
- tu fletus[*](fletus M, fletur V ) ostende meos; illi has ego voces,
- qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo.
- ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,
- defecere deae; spes et via sola salutis,
- quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat,
- ne mea;[*](nunc mea Bon. 2 | uiderit M, uideni V (n et i literae ligatae)) totque animas, qualis nec viderit ultra,
- dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet.[*](seruet M, seret V )
- si Pelopis duros prior Hippodamia labores[*](post 291 collocavit Thilo, sed versu 291 oratio aperte terminatur; vss. 276–283 in locum versuumn 288–291 poetam substituere voluisse mihi verisimile est, cf. praef. cap. I)
- expediit totque ora simul vulgata procorum
- respiciens tandem patrios[*](patrios M, patrio V ) exhorruit axes,
- si dedit ipsa neci fratrem[*](neci fratrem M, neti fratem V ) Minoia virgo,
p.168