Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- i, precor, atque illum[*](illum Loehbach, unum V, tuum Baehrens, (ac) vanum Dureau de Lamalle (cf. II 167, VII 539) | me dimitte M, medium itte V ) pro me dimitte timorem.
- sed magis his miseram, quando[*](qn (i. e. quando) V, quoniam C ) potes, eripe curis,
- unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,
- perpetior durae iamdudum incendia mentis.
- nulla quies animo, nullus sopor arida ...[*](arida menti V (menti ex 243), arida membra Thilo sufficiente sensu, languente stilo, ardua menti Junt. 1, ardua amanti C )
- quaere malis nostris requiem mentemque repone,[*](repone MT, reponem V )
- redde diem noctemque mihi, da prendere vestes
- somniferas ipsaque oculos componere virga.
- tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
- sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
- omnia, vipereos[*](uipereos M, uipereor V ) ipsi tibi surgere crines.'
- talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
- in Veneris Medea sinus pestemque latentem
- ossibus atque imi[*](imi M 2, ibi V ) monstrabat pectoris ignem.
- Occupat amplexu Venus et furialia figit[*](figit M, fugit V )
- oscula permixtumque odiis inspirat amorem;
- dumque illam variis maerentem vocibus ambit
- inque alio sermone tenet, quin[*](quin M, qui in V ) hoc' ait 'audi
- atque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:
- 'cum levis a superis[*](a superis MT, asperis V, Hesperiis Koestlin ) ad te modo laberer auris,
p.167