Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- fulsit ab invita numen[*](numen V, lumen Pius ) procul, et pavor artus
- protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
- 'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit
- 'advenisse, soror, nec nostro sola parenti
- scis socias iunxisse manus? at cetera muros
- turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,
- tu thalamis ignava[*](ignara C, cod. Burmanni ) sedes, tu sola paterna
- fixa domo? tales quando tibi cernere reges?'
- illa nihil contra; nec enim dea passa manumque
- implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
- ducitur infelix ad moenia summa futuri
- nescia virgo mali et falsae[*](falsae Bon. 1, falsi V ) commissa sorori:
- lilia per vernos lucent velut alba colores
- praecipue, quis vita brevis totusque parumper
- floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.
- hanc residens altis Hecate Perseia[*](perseia M, persia V ) lucis
- flebat et has imo referebat pectore voces:
- 'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,
- a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes,
- non iniussa[*](Non inuisa M ) tamen; neque te, mea cura, relinquam.
p.148