Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- 'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas
- nunc' ait; 'hoc etiam magis adnue vera[*](uera M, diua N ) fatenti.
- durus ut[*](ut M, et N ) Argolicis Tirynthius exulat oris,
- mens mihi non eadem Iovis atque adversa[*](aversa Gronovius ) voluntas,
- nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.
- da,[*](Da M, At N ) precor, artificis blanda adspiramina formae
- ornatusque tuos terra caeloque potentes.'
- sensit diva dolos iam pridem sponte requirens
- Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi.
- tum vero optatis potitur, nec passa precari
- ulterius dedit acre[*](acre M, ecce NT | fecundaque N, facundaque M ) decus fecundaque monstris
- cingula, non pietas quibus aut custodia famae,
- non pudor, at contra levis et festina cupido
- adfatusque mali[*](mali MC, malis NT | labantibus T 1, Sabellicus, labentibus MN T, cod. Bon. ) dulcisque labantibus error
- et metus et demens alieni[*](alieni C, alienaque MNT, cod. Bon. ) cura pericli.
- 'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum
- cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes.'
- Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,
- atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
- Chalciopen[*](Chachiopen V | imitata V (t V 2 add. vid.)) imitata sono formaque sororem.