Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.
  2. Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos
  3. Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
  4. pacta quod Albano coniunx[*](coniunx M 2, condux V ) Medea tyranno,
  5. nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri
  6. arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.
  7. gratior[*](Gratior M, Cratior V ) ipse deis orbaque beatior aula.
  8. proxima Bisaltae[*](Bisalte Bon. 1, bis altae M 2 T hisaltae V | legio T Piu>s, regio V ) legio ductorque Colaxes,
  9. sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
  10. progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta
  11. ostia, semifero (dignum si credere) captus
  12. p.133
  13. corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.
  14. cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat
  15. tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;
  16. nec primus radios, miles Romane, corusci
  17. fulminis[*](Fulminis M 2, Fluminis V | diffuderis Bon. 1, diffunderis VC ) et rutilas scutis diffuderis alas.
  18. insuper auratos collegerat ipse dracones,
  19. matris Horae specimen,[*](spetimen V ) linguisque adversus utrimque
  20. congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.
  21. tertius unanimis veniens cum milibus Auchus