Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- it globus; ille diu coniectis sufficit hastis,
- quin etiam gravior nutuque[*](duo hemistichia excidisse perspexit Leo; sic suppl. Sudhaus nutuque inclinis Acastum ense petit visuque carens e. I.) ---
- carens exterruit Idam;
- tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri,
- quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis
- procubuit tandem[*](tandem M 2 T 1, tamen V | protulit V, idem aiis verbis expressit Stat. Theb. IX 556, propulit MT, vulgo ) atque ingentem protulit urbem.
- Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci
- proelia, falcatos infert Ariasmenus axes
- saevaque diffundit socium iuga protinus omnes
- Graiugenas, omnes rapturus ab agmine Colchos.
- qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus
- Iuppiter atque omnes fluvium si fundat habenas,
- ardua Parnasi lateant iuga, cesserit[*](cesserit M, gesserit V post ) Othrys
- piniger et mersis decrescant rupibus Alpes:
- diluvio tali paribusque Ariasmenus urget
- excidiis nullo rapiens discrimine currus.
- aegida tum primum virgo spiramque Medusae
- ter centum saevis squalentem sustulit hydris,
- quam soli vidistis equi. pavor occupat ingens[*](versum deesse suspicor)
- excussis in terga viris, diramque retorquent[*](retorquent Columbus, retorquet V )
p.145