Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- nec requies, quin Marte diem noctemque fatiget;
- atque ubi Riphaea stupuerunt flumina bruma,
- iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil ilium
- Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
- hos autem quae quemque manus,[*](manus C Bon. 1, magnus V | quae C, om, V ) quae signa sequantur,
- si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
- cras acies atque illa ducum eras regna videbis
- dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,[*](arenae C )
- quae iaculo gens apta levi, quae[*](Quae T Bon. 2, Qua et V | quae (picta) Bon. 1 qui V ) picta pharetris
- venerit. ingentes animo iam prospice campos,
- atque hanc alipedi pulsantem corpora[*](corpora MC, corporo V ) curru
- Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
- et quantum elata valeat peltata securi,
- cara mihi et veras inter non ultima natas.'
- fatur et occiduo libat cratera parenti.
- quisque suis[*](suis T, suum V ) tum vota deis et pocula fundit,
- dent aciem, dent belligeros[*](dent (belligeros) M 2, dant V ) superare labores.
- Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antris
- ingentemque trahens arctoa per aequora nubem
- aspicit Aeaea[*](Adsp. Aeetae C ) Minyas stupefactus in urbe
p.128