Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. contra flammigeri proles Perseia Solis
  2. 'quem rogitas, Carmeius' ait; 'mos comminus arma
  3. semper habere viro, semper meminisse pharetrae.
  4. quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen?[*](choaspe V, corr. CM 2 )
  5. bellatoris equi potantem cerne cruores;
  6. nec tamen immissis hic segnior[*](hic segnior Bon. 2, hic genitor V, genitor sic C ) ibit habenis.'
  7. 'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis
  8. cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
  9. respicit Aeetes[*](Aeetes Bon. 2 aesonides V ) atque hunc quoque nomine reddit:
  10. 'dives Aron; croceos sic illius omnis odores
  11. iactat eques, cunctis[*](cunctis Bentley, iunctis V, unctis CT 2, Pius ) sic est coma culta maniplis:
  12. sed ne[*](Sed nec C ) sperne virum et comptis diffide capillis.
  13. Campesus hic spoliis in tigridis.[*](in tigridis Bon. 2, intigris V ) ille profundo
  14. incumbens Odrussa mero; vide lata comantem
  15. pectora et ingenti turbantem pocula barba.'
  16. hic et[*](et Bon. 2, ē V | Iaxarten vulgo, laxarten V, Laxasten C ) Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
  17. immodicum linguaque gravem, cui multa[*](multa Heinsius, inulla V, nulla vulgo ) minanti
  18. non superum, non praesentis reverentia belli.
  19. contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
  20. dicta volant' ait, 'et vocem paria arma secuntur,