Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. tum meritis nee sola dabo.' contra inscius astus[*](astus V, acti C )
  2. 'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis'[*](desiderabatur in C)
  3. excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passis
  4. additus iste dies? veniant super haec quoque fato
  5. bella meo. non hunc parva mihi caede dolorem
  6. quasque dedit luet[*](luet M 2, leuet V ) ille moras.' tum Castora mittit,
  7. p.126
  8. qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.
  9. acribus ast illos curis mora saeva trahebat,
  10. ac simul ut medio viderunt Castora campo,
  11. crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis alma
  12. progenies, fare, an patriam spes ulla videndi,
  13. fare' omnes.[*](omnes Bon. 2, omnis V, tuis C ) ille in mediis sic orsus Achivis:
  14. 'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis
  15. terga negat; bello interea sed pressus[*](pressus M, pressais V ) iniquo
  16. auxilium petit; armatos dux protinus omnes
  17. adcelerare iubet; longo nam tuta recessu
  18. puppis et adposita fluvius defenditur urbe.'
  19. Haud mora: prosiliunt, quos nec Riphaea iuventus,
  20. quos nec Hiber aut tota[*](tuta C M T, cod. Bon. ) suis Aurora pharetris
  21. sustineat. stetit explicito prius agmine pubes,