Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- ceu tumet[*](ceu tumet Bon. 1, Centum et V ) atque imo sub gurgite concipit austros
- unda silens, trahit ex alto sic barbarus iras
- et nunc ausa[*](ausa Bon. 1, causa V ) viri, nunc heu sua prodita Grais
- regna fremit, quin et facili sibi mente receptum[*](receptum T, receptus V )
- iam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores,
- nunc quassat caput ac iuvenis spes ridet inanes,
- quid vesanus agat, quod vellera poscat ab angue.
- urit et antiquae memorem vox praescia sortis,
- cur simul aut[*](simul aut Bon. 2, simul ac V | praesen V | moverit Bon. 1, mouerint V ) Persen illinc sibi moverit aut hinc
- Thessalicam Fortuna ratem; num debitus ista
- finis agat saevaeque petant iam vellera Parcae.
- interea quoniam belli pugnaeque propinquae
- cura prior, fingit placidis fera pectora dictis
- reddit et haec: 'cuperem haut tali[*](tali C, ali V, alio MT, cod. Bon. ) vos tempore tectis
- advenisse meis, quo me gravis adsidet hostis.
- frater enim (sceptri sic omnibus una cupido[*](sceptri omnibus u. c. habet Par. ))
- excidium parat et castris me ingentibus urget.
- quare age cognatas primum defendite sedes,
- nec decus oblati dimiseris[*](dimiseris Bon. 1 demiseris V ) advena belli;
- namque[*](Iamque C Quippe uiros tr. i. calibs habet Par. ) virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor,