Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. nec tamen aut Phrygios reges aut arva furentis[*](furentis M 2, furentes V )
  2. Bebryciae spernendus adi: seu fraude petivit[*](petiui CM 2 T 2 )
  3. seu quis honore meos, sua reddita dona deumque
  4. nos genus atque ratem magnae sensere Minervae.
  5. vix tandem longis quaesitam Colchida votis
  6. contigimus, qualemque dabat te fama videmus
  7. tu modo ne claros Minyis invideris[*](inuideris M 2, inuideri V ) actus.
  8. non aliena peto terrisve indebita nostris,
  9. siquis et in precibus vero locus, atque ea Phrixo
  10. crede dari, Phrixum ad patrios ea ferre penates.
  11. munera tu contra victum mihi vecta per aequor
  12. accipe Taenarii[*](taenarei V ) chlamydem de sanguine aeni
  13. frenaque et accinctum[*](accensum Jacobs ) gemmis fulgentibus ensem:
  14. hoc patrium decus, haec materni texta laboris,[*](laboris M 2, labores V )
  15. his Lapithes adsuerat eques. da iungere dona,[*](dona V, dextram C )
  16. da Scythicas sociare domos. sciat effera regis
  17. ira mei, quem te horrifero sortitus in axe
  18. p.125
  19. Caucasus atque tuis quantum mitescat habenis.'[*](habenis C, cod. Burmanni, harenis V )
  20. Talibus orantem vultu gravis ille minaci
  21. iamdudum fremit[*](fremit V dilucide | ignescit C Bon. 2, ignoscit V | apertis C ) et furiis ignescit opertis.