Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- quod petimus. sin vero preces et dicta superbus
- respuerit,[*](Respuerit M 2, Respuent V | firmate M 2, firmata V ) iam nunc animos firmate repulsae,
- quaque via patriis referamus vellera terris,
- stet potius: rebus semper pudor absit in artis.'[*](rebus pudor absit in artis habet Par. )
- dixerat et Scythicam qui se comitentur ad urbem
- sorte petit, numeroque novem ducuntur ab omni.
- inde viam qua Circaei plaga proxima campi
- corripiunt regemque petunt iam luce reducta.
- Forte deum variis per noctem territa monstris
- senserat ut pulsas tandem Medea tenebras,
- rapta toris primi iubar ad placabile Phoebi
- ibat et horrendas lustrantia[*](lustrantia MC, lustratia V | C, cod. Burmanni ) flumina noctes.
- namque soporatos tacitis in sedibus artus
- dum premit alta quies nullaeque in virgine curae,
- visa pavens castis Hecates excedere lucis;
- dumque pii petit ora patris, stetit arduus inter
- pontus, et ingenti circum stupefacta profundo,
- fratre tamen conante sequi.[*](fratre tamen conante sequi C, cod. Pii, Frater et amen conantes qui V (e ante qui add. V 2) | stara V ) mox stare paventes
- viderat intenta pueros nece seque trementum
- spargere caede manus et lumina rumpere fletu.
p.119