Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- ambigua[*](Ambiguae& V 1 (& in ras. t lit.)) et dubia rerum pendentia summa.
- praecipue Aesoniden varios incerta per aestus[*](sqq. cf. Hom. II. X 3 sqq.)
- mens rapit undantem curis ac multa moventem.[*](moventem Reuss, nauantem V, nouantem M )
- qualiter ex alta cum Iuppiter arce coruscat,
- Pliadas ille movens mixtumque sonoribus imbrem
- horriferamve nivem, canis ubi tollitur omnis
- campus aquis, aut sanguinei[*](sanguinei M 2 sanguine V ) magna ostia belli
- aut alios[*](alios nonnulli apud Pium, altos VC ) duris fatorum gentibus ortus:
- sic tum diversis hinc atque hinc motibus[*](motibus Heinsius, molibus V ) anceps
- pectora dux crebro gemitu quatit, optat et almum[*](almum M 2, almam V )
- iam iubar et certi tandem discriminis horas.
- tunc defixa solo coetuque intenta silenti
- versus ad ora virum 'quod primum ingentibus ausis
- optavistis' ait 'veterumque quod horruit aetas,
- adsumus en tantumque fretis enavimus orbem.
- nec pelagi nos mille viae nec fama fefellit
- Soligenam Aeeten media regnare sub arcto.
- ergo ubi lux altum sparget[*](sparget Bon. 2, spargit V ) mare, tecta petenda
- urbis et ignoti mens experienda tyranni.
- adnuet ipse, reor, neque inexorabile[*](inexorabile M 2, exorabile V | certe M 2, terte V ) certe
p.118