Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- at varii pro rupe metus: hic[*](at Heinsius, Vt V, et Bon. 2 | hic Aid., hinc V ) trunca rotatis
- bracchia rapta viris strictoque immortua caestu,
- ossaque taetra situ et capitum[*](et Heinsius, om. V, fort. capitum et) maestissimus ordo.
- respicias quibus adverso sub vulnere nulla
- iam facies nec nomen erat; media ipsius arma
- sacra metu[*](media T, medius V ) [*](metu Q, mentuque V ) magnique aris imposta parentis.
- hospitis hic primum monitus rediere Dymantis,[*](monitus P, monitis VC | Dymantis Hein- sius, tymantis V, tumentes C )
- et[*](Et V 2 SM, E V ) pavor et monstri subiit absentis imago,
- atque oculos cuncti inter se tenuere silentes,
- done sidereo Pollux interritus ore
- 'te tamen, hac quicumque es' ait 'formidine, faxo[*](hac etiam V habet | ait Bon. 1, aut V | faxo Bon. 2, saxo V )
- iam tua silva ferat, modo sint tibi sanguis et artus.'
- omnibus idem animus forti decernere pugna,
- exoptantque virum contraque[*](contraque SM 2, contra V ) occurrere poscunt.
- qualiter ignotis spumantem funditus amnem[*](amnem M, amem V )
- ---[*](sen- tentiam mancam sic supplevit C taurus aquis, qui primus init, spernitque tumentem,)
- pandit iter, mox omne pecus formidine pulsa
- pone subit iamque et mediis praecedit ab undis.
- At procul e silvis sese gregibusque ferebat
- saevos in antra gigans. quem nec[*](nec V, non C ) sua turba tuendo