Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- gloria nec vestros comes aspernandus in actus,
- Hesionam et Phrygiae peteret cum gaudia nuptae,
- hic Amycum contra iussus stetit atque ego palmas
- implicui; sed prima procul vixdum ora levantis
- fulminea[*](Fulminea Bon. 1, Fulmineam V ) frontem dextra disiectaque fudit
- lumina. me numquam leto dignatus et armis,
- sed lacrimis potius luctuque absumor[*](assumor C ) inerti.
- spes tamen, his fando[*](fando M, frando V ) si nuntius extitit oris
- et Mariandynum patrias penetravit ad urbes,
- unde genus fraterque viro — sed et ille quierit
- oro[*](oro Pius, Ora V, Gracia C ) nec vanis cladem Lycus augeat armis.'
- Haec ubi non ulla iuvenes[*](non ulla cod. Bon, non nulla V | iuuenis V ) formidine moti
- accipiunt, videt et dura sic pergere mente,[*](videt et Schenkl, dolet et V, dolor et duras insurgere mentes C )
- terga sequi properosque iubet coniungere gressus.
- litore in extremo spelunca apparuit ingens,
- arboribus super et dorso contecta minanti,
- non quae dona deum, non quae trahat aetheris ignem,
- infelix domus et sonitu tremibunda[*](tremebunda XII 1, remibunda VII ) profundi.
- at varii pro rupe metus: hic[*](at Heinsius, Vt V, et Bon. 2 | hic Aid., hinc V ) trunca rotatis
- bracchia rapta viris strictoque immortua caestu,
p.87