Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. ossaque taetra situ et capitum[*](et Heinsius, om. V, fort. capitum et) maestissimus ordo.
  2. respicias quibus adverso sub vulnere nulla
  3. iam facies nec nomen erat; media ipsius arma
  4. sacra metu[*](media T, medius V ) [*](metu Q, mentuque V ) magnique aris imposta parentis.
  5. hospitis hic primum monitus rediere Dymantis,[*](monitus P, monitis VC | Dymantis Hein- sius, tymantis V, tumentes C )
  6. et[*](Et V 2 SM, E V ) pavor et monstri subiit absentis imago,
  7. atque oculos cuncti inter se tenuere silentes,
  8. done sidereo Pollux interritus ore
  9. 'te tamen, hac quicumque es' ait 'formidine, faxo[*](hac etiam V habet | ait Bon. 1, aut V | faxo Bon. 2, saxo V )
  10. iam tua silva ferat, modo sint tibi sanguis et artus.'
  11. omnibus idem animus forti decernere pugna,
  12. exoptantque virum contraque[*](contraque SM 2, contra V ) occurrere poscunt.
  13. qualiter ignotis spumantem funditus amnem[*](amnem M, amem V )
  14. ---[*](sen- tentiam mancam sic supplevit C taurus aquis, qui primus init, spernitque tumentem,)
  15. pandit iter, mox omne pecus formidine pulsa
  16. pone subit iamque et mediis praecedit ab undis.
  17. At procul e silvis sese gregibusque ferebat
  18. saevos in antra gigans. quem nec[*](nec V, non C ) sua turba tuendo
  19. it taciti secura metus. mortalia nusquam
  20. signa manent; instar scopuli, qui montibus altis