Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. turbavitque sonus surgentis ad oscula Nymphae.
  2. illa avidas iniecta manus heu sera cientem
  3. auxilia et magni referentem nomen amici
  4. detrahit; adiutae prono nam pondere vires.
  5. Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornum[*](ornum Lemaire, ornos V )
  6. depulerat magnoque iugi stridore[*](stridore S, M 1 ut vid., strodere V, de trude C ) revulsam
  7. terga super fulvi porrexerat horrida monstri
  8. litora curva petens; alio nam calle reversum
  9. credit Hylan captaque dapes auxisse[*](hausisse C ) ferina.
  10. sed neque apud socios structasque in litore mensas
  11. unanimum videt aeger Hylan nec longius acrem
  12. intendens aciem. varios hinc excitat aestus
  13. nube mali percussus[*](percussus SM 2, percussas V ) amor, quibus haeserit oris,
  14. p.75
  15. quis tales impune moras casusve laborve
  16. attulerit. densam interea[*](lacunam statuit Sudhaus eius fere sententiae: Et vid et obscuras concrescere vallibus umbras) descendere noctem
  17. ---
  18. iam maiore metu; tum vero et pallor et amens
  19. cum piceo sudore rigor. ceu pectora nautis
  20. congelat hiberni vultus Iovis agricolisve,
  21. cum coit umbra minax, comitis sic adficit error
  22. Alciden saevaeque monet meminisse novercae.