Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. Memphis et aprici statio silet annua Nili.[*](silet XM, silicet V | nili XM, nilis V )
  2. At non inde dies nec quae magis[*](nec quae magis Vossius, neque magis V, neque magnis CM 2 ) aspera curis
  3. nox Minyas tanta caesorum[*](caesorum Iunt. 1, laesorum VC ) ab imagine solvit.
  4. bis zephyri iam vela vocant: fiducia maestis
  5. nulla viris, aegra adsiduo mens carpitur[*](aegra adsiduo Heinsius, aegro adsidue V | fiducia mestis Nulla animis. egros assidue meus crupitur igni habet Par. ) aestu,
  6. p.68
  7. necdum omnes lacrimas atque omnia reddita caesis
  8. iusta putant; patria ex oculis acerque[*](Iusta M, Iuxta V | acerque C, sacerque V ) laborum
  9. pulsus amor segnique iuvat frigescere luctu.
  10. ipse etiam Aesonides, quamquam tristissima rerum
  11. castiganda duci vultuque premenda sereno,
  12. dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.
  13. tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum
  14. 'quaenam' ait 'ista lues, aut quae sententia divum?
  15. decretusne venit fato pavor, an sibi[*](sibi Pius, tibi V ) nectunt
  16. corda moras? cur[*](cur M 2, cum V ) immemores famaeque larisque
  17. angimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem?'
  18. 'Dicam' ait 'ac penitus causas labemque docebo'
  19. Mopsus, et astra tuens 'non si mortalia membra
  20. sortitusque breves et parvi tempora fati
  21. perpetimur, socius superi quondam ignis Olympi,