Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- huic manus amplexus inter planctusque parentum
- deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
- virgineam damnare animam sortitaque Lethen
- corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
- verum o iam[*](iam Bon. 1, tam V ) redeunt Phrygibus si numina tuque
- ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
- iam cui candentes votivo in gramine pascit
- cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
- adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
- eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam
- pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
- nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'
- auxerat haec locus et facies maestissima capti
- litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
- quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi[*](nemeesi terymanihi V, corr. M )
- vidit et infectae miseratus flumina Lernae.
- Dat procul interea signum Neptunus, et una
- monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis
- adglomerare fretum, cuius stellantia glauca
- lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco