Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- agrestum manus et caeco clamore coloni.
- constitit Alcides, visuque enisus in alta
- rupe truces manicas defectaque virginis ora
- cernit et ad primos turgentia lumina flexus;[*](turgentia cod. re- gius, cod. Harlesii, T 1, surgentia VC | lumina T 1 Maserius, flumina VC | flexus sc. capitis Sudhaus, flectus V, fluctus MC )
- exanimum veluti multa tamen arte coactum
- maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
- cum lapis aut liquidi referunt[*](liquidi referunt C Bon. 2, aliquid ire ferunt V ) miranda colores.
- ductor ait: 'quod, virgo, tibi nomenque genusque,
- quae sors[*](sors Heinsius, mors V ) ista, doce, tendunt cur vincula palmas?'
- illa tremens tristique oculos deiecta pudore
- 'non ego digna malis' inquit; 'suprema parentum
- dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
- nos Ili felix quondam genus,[*](felix Slothouwer, ueteris V, sed fort. post genus duo hemistichia exciderunt et pristinae felicitatis commemorationem et nominis nuncupationem (468) continentia ) invida donec
- Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
- principio morbi caeloque exacta sereno
- temperies, arsere rogis certantibus agri,
- cum subitus fragor et fluctus Idaea[*](idaea M 2 C a, idae V ) moventes
- cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto[*](ponto X 2, pono V )
- belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus[*](montibus M, monibus V, menibus (i. e. moenibus) S ) ullis
- nec nostro metire mari. primaeva furenti
p.48