Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. huic dea cum lacrimis et nota veste Neaerae[*](Neaerae Ald., neaera V )
  2. icta genas 'utinam non hic tibi nuntius essem,
  3. o soror, aut nostros' inquit 'prius unda dolores
  4. obruat, in tali quoniam tibi tempore coniunx
  5. sic meritae, votis quem tu fletuque requiris,
  6. heu furit et captae indigno famulatur amore.
  7. iamque aderunt, thalamisque tuis Threissa propinquat
  8. non forma,[*](forma nonnulli apud Pium, fama V ) non arte colus, non laude pudoris
  9. par tibi nec magni proles praeclara Dorycli,
  10. picta manus ustoque[*](ustoque Bon. 1, usto V ) placet sed barbara mento.
  11. ac tamen hos aliis[*](allis Heinsius, tales V ) forsan solabere casus
  12. tu thalamis fatoque leges meliore penates:
  13. me tua matris egens damnataque paelice proles
  14. exanimat,[*](Exanimat M r, Examinat V ) quam iam miseros transversa tuentem
  15. letalesque dapes infectaque pocula cerno.
  16. scis simile ut flammis simus genus; adde cruentis
  17. quod patrium saevire Dahis.[*](ut supra nisi simili V, Scis sumus ut similes flammis genus adde cruentis Quod patrium saevire (patruum servire C a) dabis C ) iam lacte ferino,
  18. iam veniet durata gelu. sed me quoque pulsam
  19. fama viro, nostrosque toros virgata[*](uirgata V, ingrata C ) tenebit
  20. et plaustro direpta[*](direpta T Bon. 2, directa VC, derepta Vossius ) nurus.' sic fata querellas