Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. in media iam morte senes suffectaque leto
  2. lumina et undanti revomentes[*](revomentes Pius, reuomente V ) veste cruorem
  3. conspiciunt; primoque rudem sub limine rerum
  4. te, puer, et visa pallentem[*](pallentem SM, pallantem V ) morte parentum
  5. diripiunt[*](Diripiunt Bon. 2 (Dirr. Bon. 1), Deripiunt V, cf. 813, II 240 ) adduntque tuis. procul horruit Aeson
  6. excedens memoremque tulit sub nubibus umbram.
  7. p.30
  8. Cardine sub nostro rebusque abscissa[*](abscissa C Aid., adcisa V, abscisa Barth ) supernis
  9. Tartarei sedet aula patris, non illa ruenti
  10. accessura polo, victam si volvere molem
  11. ingenti †iacet[*](iacet V, iuvet vel similia Sudhaus, ut continuentur versus; lacurnam ante hunc vs. suspicati sunt plerique; in marg. C ad supplen- dum vs. 829 hic fuit versus Iuppiter et primae uelit omnia reddere massae.) ore Chaos, quod pondere fessam
  12. materiem lapsumque queat consumere mundum.
  13. hic geminae aeternum portae, quarum altera dura
  14. semper lege patens populos regesque receptat;
  15. ast aliam temptare nefas et tendere contra:
  16. rara et sponte patet, siquando pectore ductor
  17. vulnera nota gerens,[*](gerens S, marg. add. M 1, cerens V ) galeis praefixa rotisque
  18. cui domus aut studium mortales pellere curas,
  19. culta fides, longe metus atque ignota cupido,
  20. seu venit in vittis castaque in veste sacerdos.
  21. quos omnes lenis plantis et lampada quassans