Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
- obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
- carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras
- portitor, et vinctae[*](vinctae Iacobs, cunctae V ) primis stant faucibus Orci.
- illum ubi terrificis superesse in tempore sacris[*](sacris Burmann, sacri V )
- conspexit, statuit leto[*](leto sc. suo (Renkema)) supremaque fatur
- ipse manu tangens damnati cornua tauri:
- 'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractum
- lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
- nomina magnorum fama sacrata nepotum;
- tuque, excite parens umbris, ut nostra videres
- funera et oblitos superum paterere dolores,
- da placidae mihi sedis iter meque hostia vestris
- conciliet praemissa locis. tu, nuntia sontum
- virgo Iovi, terras oculis[*](oculis SM 2, oculos V ) quae prospicis aequis,
- ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum
- poena parens, meritis regis succedite tectis
- et saevas inferte faces. sacer effera raptet
- corda pavor; nee sola mei gravia adfore nati
- arma ratemque putet: classes et Pontica signa
p.29