Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. an patres regnique acuat[*](acuat Bon. 1, acuatu V ) mutabile vulgus.
  2. contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
  3. 'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
  4. accipies, nec fata traham natumque videbo
  5. te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
  6. vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
  7. talia per lacrimas.[*](perlacrimans C ) et iam circumspicit Aeson,
  8. praeveniat quo fine minas, quae fata[*](quae fata Pius, quo fata V ) capessat
  9. p.28
  10. digna satis: magnos obitus[*](obitus Bon. 1, obitū V ) natumque domumque
  11. et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
  12. est etiam ante oculos aevi[*](aeui CT, aeuū V, rerum Iunt. 1 ) rudis altera proles,
  13. ingentes animos et fortia discere facta
  14. quem velit atque olim leti meminisse paterni.
  15. ergo sacra novat.[*](novat Bon. 1, noua V ) veteris sub nocte cupressi
  16. sordidus et multa pallens ferrugine taurus
  17. stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
  18. et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
  19. impatiensque[*](Inpatiensque S, que om. V. post ) loci visaque exterritus umbra.
  20. hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
  21. Thessalis[*](versus excidit huius fere sententiaetalis enim diro mactatur victima ferro, terg. cum pl.; 781—784 mos describitur, non actio narratur. ad retro agens cf. Lucr. VI 381 Hor. epod. 17, 7 ) in seros Ditis servaverat usus: