Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- vela videt nee qua se ardens effundere possit.
- nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponti
- clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
- haut secus, aerisona volucer cum Daedalus ora[*](ora C, ira V )
- prosiluit iuxtaque comes brevioribus alis,
- nube nova linquente domos, Minoia frustra
- infremuit manus et visu lassatur inani
- omnis eques[*](eques nonnulli apud Pium, equis V ) plenisque redit Gortyna pharetris.
- quin etiam in thalamis primoque in limine Acasti[*](acasti SM, acati V )
- fusus humo[*](humo SCM 2, homo V, humi N ) iuvenis gressus et inania signa
- ore premit sparsisque legens vestigia canis
- 'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
- nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,
- iamque dolos circumque trucis discrimina leti
- mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris?
- non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
- tendit iter, falsae sed captum laudis amore
- te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
- nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent
- pervia, non ultro iuvenes classemque decissem?
p.26