Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- dixerat haec. oritur clamor dextraeque sequuntur[*](dextraeque cod. Harlesii, dextraque VC | sequuntur Pius, sequentuin V )
- verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingens
- ira deum et Calabri[*](calabri M, celabri V ) populator Sirius arvi
- incubuit, coit agrestum manus anxia[*](anxia V, inscia C ) priscum
- in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos.
- ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
- aspiciunt; volat immissis cava pinus habenis
- infinditque salum et spumas vomit aere tridenti:
- Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri;
- qualiter ad summi solium Iovis omnia circum
- prona parata deo, ventique imbresque nivesque
- fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.
- At subitus curaque ducem metus acrior omni
- mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
- progeniem raptoque[*](raptoque SM 2, rapto V ) dolis crudelis Acasto
- cetera nuda neci medioque in crimine patrem
- liquerit ac nullis inopem vallaverit armis,
- ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illum[*](ilium Kr., illis V, illos X 2 M )
- quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.
- Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab alto