Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. liquerat hospitio pharetrasque rependerat auro
  2. Salmoneus, nondum ille furens, qui[*](qui Declerq, cum V ) fingeret alti
  3. quadrifida trabe tela Iovis contraque ruenti[*](ruenti Heinsius, ruente V )
  4. aut Athon aut Rhodopen maestae nemora ardua Pisae
  5. aemulus et miseros ipse ureret Elidis[*](ureret aelidis X 2, urire caelidis V ) agros.
  6. hac pelago libat latices et talibus infit:
  7. 'di, quibus undarum tempestatisque sonorae
  8. imperium et magno penitus par regia[*](regia MN, regio V ) caelo,
  9. tuque[*](Tuque SM, Tu quoque V ) fretum divosque pater sortite biformes,
  10. seu casus nox ista fuit seu volvitur axis,
  11. ut superum sic claret[*](claret Sud- haus, staret V; cf. Manil. IV 915—921 ) opus, tollique vicissim
  12. pontus habet, seu te subitae nova puppis imago
  13. armorumque hominumque truces consurgere in iras
  14. impulit, haec luerim satis et tua numina, rector,
  15. iam fuerint meliora mihi. da reddere terris
  16. has animas patriaeque amplecti limina[*](limina S, limine V ) portae.
  17. tum quocumque loco meritas[*](meritas T, miritis V ) tibi plurimus aras
  18. pascit honos, ubicumque rotis horrendus equisque[*](Pascet C b (in scho- liis Carr. nihil de C affert) | horrendus equisque NT, horren et equis V )
  19. p.25
  20. stas, pater, atque[*](Stas SM, Stat VC | atque vulgo, aque V ) ingens utrimque fluentia Triton
  21. frena tenet, tantus nostras condere[*](condere Heinsius, concede V ) per urbes.'