Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius [*](eius later MSS.; metus BA.) incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. " Quomodo ? " inquis.

Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit. Etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogitare posset et has indicare, per quas facilius totum opus circumfertur.

Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas; nihilominus adiuvat etiam currentem hortator. " Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse. Hoc scias: detrahe illi vim propriam, et ille nihil aget."

Illo [*](illo Windhaus; uno BA.) modo dicas licet non esse in melle dulcedinem: nam ipse ille, qui esse debeat, ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum, ut illa talis sapor capiat, aut [*](aut add. Klammer.) offendetur. Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur. Oportet utrumque valere, [*](valere Haase; colore or calere MSS.) ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit. "

Si [*](si add. Gertz.) in summum," inquit, " perducto [*](perducto Pincianus; perductum BA.) calorem calefieri

v3.p.258
supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si [*](si add. Buecheler.) qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit ? Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, [*](tuti Buecheler; uti BA.) amplius arma desiderat ? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis armatus est."