Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt; dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nostrorum [*](nostrorum Buecheler; non BA.) tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse,

v3.p.254
monstrabo: faciant, quae dixerint.

Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in [*](in later MSS.; inter BA.) alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. VALE.

An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum; quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum, quaeritur.

Prosunt inter se boni; exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent. Desiderat uterque aliquem, cum quo conferat, cum quo quaerat.

Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitatione [*](sapienti agitatione later MSS.; sapientia cogitatione BA.) virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.

Quid sapiens sapienti proderit ? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.

v3.p.256