Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ad haec respondeo: et qui in summo est calore, opus est calore adiecto, [*](in adiecto Madvig; in summa motus est calore adiecto BA) ut summum teneat. " Sed ipse se," inquit, " calor continet." Primum multum interest inter ista, quae comparas; calor enim unus est, prodesse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris, ut caleat; sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.

Adice nunc, quod omnibus inter se virtutibus amicitia est. Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris sui [*](paris sui Buecheler; partes sui BA; pares suis later) amat amandasque invicem praestat. Similia delectant; utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.

Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.

Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae

v3.p.260
cara aut necessaria. In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur. Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet. Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.

Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda [*](expetenda later MSS.; excedenda BA1.) est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.