Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Africano scriptos:

  1. cui nemo civis neque hostis
  2. Quibit [*](quibit Pincianus; quivult BA.) pro factis reddere opis pretium.
Ex eo se ait intellegere, opem [*](opem add. Korsch.) aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam. Ait enim Ennius [*](ait enim Ennius Vahlen and Haase; ait operaenim ineius BA.) neminem potuisse Scipioni [*](Scipioni Pincianus; Scipionem BA.) neque civem neque hostem reddere operae pretium. Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere:

quem super ingens porta tonat caeli. Ennium [*](Ennium Pincianus; Ennius BA.) hoc ait Homero subripuisse, [*](subripuisse cod. Rom.; se subripuisse BA.) Ennio

v3.p.252
vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni:
  1. Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
  2. Mi soli caeli maxima porta patet.

Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.

Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.

Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem ? Non est loquendum, sed gubernandum.