De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ; illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur ; hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat : " Mitte hanc de pectore curam ; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; iniuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius iudicas ; plenissime ad me pervenit animus tuus." [*](6) " Dic," inquit, " mihi : si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse ; eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit ? "
Contra nunc illud pone : si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ; at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ; eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ? Iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum non defuisse.Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ; peragratis omnibus solitudinibus, cum, quos nemo non[*]( non commonly added. ) fugiebat, ego quaererem, tandem ad piratas perveni ; iam te alius redemerat : negabis me gratiam rettulisse ? Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in[*]( in added by Gruter. ) vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam ?
At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus etiam citra effectum propositi
operis enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones secutus est et alia atque alia captavit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio.