De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Duas," inquit, " res ille tibi praestitit, voluntatem et rem ; tu quoque illi duas debes." Merito istud diceres ei, qui tibi reddidit voluntatem otiosam, huic vero, qui et vult et conatur et nihil intemptatum relinquit, id non potes dicere ; utrumque enim praestat, quantum in se est.

Deinde non semper numero numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus valet ; itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur. [*](5) " Dis," inquit, " nihil aliud praestare possumus." Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum, quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero ?

Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : " Habeo," ille respondeat : " Debeo.