De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Ut scias," inquit, " illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet ; apparet ergo non esse id factum, cuius faciendi occasionem non habuit. Et creditori suo pecuniam non solvit is, qui, ut solveret, ubique quaesivit nec invenit."
Quaedam eius condicionis sunt, ut effectum praestare debeant ; quibusdam pro effectu est omnia temptasse, ut efficerent. Si omnia fecit, ut sanaret, peregit partes suas medicus ; etiam damnato reo
oratori constat eloquentiae officium, si omni vi usus est ; laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo muneribus suis functa est.Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua ; nihil incidit durius, quod veram amicitiam experiretur ; locupleti donare non potuit, sano adsidere, felici succurrere : gratiam rettulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea huic intentus semper et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit.