De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" In infinitum ius," inquit, " me obligas, cum dicis : ' et nostris ' ; itaque pone aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat: primum, de quo quaero. Deinde illud utique mihi determinari volo : si et patri beneficium datur, numquid et fratri ? Numquid et patruo ? Numquid et avo ? Numquid et uxori et socero ? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque personarum senem sequar."

Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero ; si domum tuam ardentem restinxero aut, ne concidat, excepero, tibi beneficium dabo ; si servum tuum sanavero, tibi imputabo ; si filium tuum servavero, non habebis beneficium meum ?

" Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum colit, agro beneficium non dat sed mihi; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim domus sine sensu est ; debitorem me habet, quia nullum habet ; et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult. Idem de servo dicam : mei mancipii res est, mihi servatur ; ideo ego pro illo debeo. Filius ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego beneficio laetor et contingor, non obligor."