De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illud in confesso est : quis sine querella moritur ? Quis extremo die dicere audet :

  1. Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi ?
Quis non recusans, quis non gemens exit ? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tempore
. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris.

Cogita non esse summum bonum in tempore ; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior.

Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere ! " Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est ; potuit plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam adversus eos, qui nostris praestiterunt.