Thyestes
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua
- defundere ora debui, ut viventium
- biberes cruorem— verba sunt irae data
- dum propero, ferro vulnera impresso dedi,
- cecidi ad aras, caede votiva focos
- placavi et artus, corpora exanima amputans,
- in parva carpsi frusta et haec ferventibus
- demersi aenis, illa lentis ignibus
- stillare iussi; membra nervosque abscidi
- viventibus, gracilique traiectas veru
- mugire fibras vidi et aggessi manu
- mea ipse flammas— omnia haec melius pater
- fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
- scidit ore natos impio, sed nesciens,
- sed nescientes,
- Clausa litoribus vagis
- audite maria, vos quoque audite hoc scelus,
- quocumque, di, fugistis, audite inferi,
- audite terrae, Noxque Tartarea gravis
- et atra nube, vocibus nostris vaca