Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. (tibi sum relictus, sola tu miserum vides,
  2. tu quoque sine astris), vota non faciam improba,
  3. pro me nihil precabor— et quid iam potest
  4. pro me esse? vobis vota prospicient mea.
  5. tu, summe caeli rector, aetheriae potens
  6. dominator aulae, nubibus totum horridis
  7. convolve mundum, bella ventorum undique
  8. committe et omni parte violentum intona,
  9. manuque non qua tecta et immeritas domos
  10. telo petis minore, sed qua montium
  11. tergemina moles cecidit et qui montibus
  12. stabant pares Gigantes, hac arma expedi
  13. ignesque torque, vindica amissum diem,
  14. iaculare flammas, lumen ereptum polo
  15. fulminibus exple. causa, ne dubites diu,
  16. utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
  17. me pete, trisulco flammeam telo facem
  18. per pectus hoc transmitte— si gnatos pater
  19. humare et igni tradere extremo volo,
  20. ego sum cremandus. si nihil superos movet