Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Epulatus ipse es impia natos dape.
Thy.
  1. Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
  2. aversum in ortus, quas miser voces dabo
  3. qnestusque quos? quae verba sufficient mihi?
  4. abscisa cerno capita et avulsas manus
  5. et rupta fractis cruribus vestigia—
  6. hoc est quod avidus capere non potuit pater.
  7. volvuntur intus viscera et clusum nefas
  8. sine exitu luctatur et quaerit fugam.
  9. da, frater, ensem (sanguinis multum mei
  10. habet ille): ferro liberis detur via.
  11. negatur ensis? pectora inliso sonent
  12. contusa planctu— sustine, infelix, manum,
  13. pareamus umbris, tale quis vidit nefas?
  14. quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
  15. Heniochus habitans quisve Cecropiis metus
  16. terris Procrustes? genitor en natos premo
  17. premorque natis— sceleris est aliquis modus.
Atr.
  1. Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
  2. non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.