Medea

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. et cuncta quatiam.
Nvtr.
  1. Recipe turbatum malis.
  2. era, pectus, animum mitiga.
Med.
  1. Sola est quies,
  2. mecum ruina cuncta si video obruta:
  3. mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet.
Nvtr.
  1. Quam multa sint timenda, si perstas, vide:
  2. nemo potentes aggredi tutus potest.
Iason Medea
  1. O dura fata semper et sortem asperam,
  2. cum saevit et cum parcit ex aequo malam!
  3. remedia quotiens invenit nobis deus
  4. periculis peiora: si vellem fidem
  5. praestare meritis coniugis, leto fuit
  6. caput offerendum; si mori nollem, fide
  7. misero carendum, non timor vicit fidem,
  8. sed trepida pietas: quippe sequeretur necem
  9. proles parentum, sancta si caelum incolis
  10. Iustitia, numen invoco ac testor tuum:
  11. nati patrem vicere. quin ipsam quoque,
  12. etsi ferox est corde nec patiens iugi,