Medea
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- versabit Arctos, flumina in pontum cadent.
- numquam meus cessabit in poenas furor
- crescetque semper, quae ferarum immanitas,
- quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare
- Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens
- Titana tantis Aetna fervebit minis?
- non rapidus amnis, non procellosum mare
- Pontusve coro saevus aut vis ignium
- adiuta flatu possit inhibere impetum
- irasque nostras: sternam et evertam omnia.
- Timuit Creontem ac bella Thessalici ducis?
- amor timere neminem verus potest,
- sed cesserit coactus et dederit manus:
- adire certe et coniugem extremo alioqui
- sermone potuit— hoc quoque extimuit ferox;
- laxare certe tempus immitis fugae
- genero licebat— liberis unus dies
- datus est duobus, non queror tempus breve:
- multum patebit. faciet hic faciet dies
- quod nullus umquam taceat— invadam deos