Medea

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. consulere natis malle quam thalamis reor.
  2. constituit animus precibus iratam aggredi.
  3. atque ecce, viso memet exiluit, furit,
  4. fert odia prae se: totus in vultu est dolor.
Med.
  1. Fugimus, Iason: fugimus— hoc non est novum,
  2. mutare sedes; causa fugiendi nova est:
  3. pro te solebam fugere, discedo exeo,
  4. penatibus profugere quam cogis tuis:
  5. at quo remittas? Phasin et Colchos petam
  6. patriumque regnum quaeque fraternus cruor
  7. perfudit arva? quas peti terras iubes?
  8. quae maria monstras? Pontici fauces freti
  9. per quas revexi nobilem regum manum 455
  10. adulterum secuta per Symplegadas?
  11. parvamne lolcon, Thessala an Tempe petam?
  12. quascumque aperui tibi vias, clausi mihi—
  13. quo me remittis? exuli exilium imperas
  14. nec das. eatur. regius iussit gener:
  15. nihil recuso, dira supplicia ingere:
  16. merui cruentis paelicem poenis premat