Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- genitorem adortus impia stravi nece.
- hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
- sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet
- taedasque nostras, has quoque invitum pati
- te coge poenas: facinus ignotum efferum
- inusitatum effare quod populi horreant,
- quod esse factum nulla non aetas neget,
- quod parricidam pudeat: in patrios toros
- tuli paterno sanguine aspersas manus
- scelerisque pretium maius accepi scelus.
- leve est paternum facinus: in thalamos meos
- deducta mater, ne parum sceleris foret,
- fecunda: nullum crimen hoc maius potest
- natura ferre, si quod etiamnum est tamen,
- qui facere possent dedimus, abieci necis '
- pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus
- armavit alias; optime regni mei
- fatum ipse novi: nemo sine sacro feret
- illud cruore, magna praesagit mala
- paternus animus, iacta iam sunt semina