Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- cladis futurae: spernitur pacti fides;
- hic occupato cedere imperio negat,
- ius ille et icti foederis testes deos
- invocat et Argos exul atque urbes movet
- Graias in arma: non levis fessis venit
- ruina Thebis; tela flammae vulnera
- instant et istis si quod est maius malum,
- ut esse genitos nemo non ex me sciat.
- Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est,
- haec una abunde est, ut pater natos regas
- graviter furentes, tu impii belli minas
- avertere unus tuque vaecordes potes
- inhibere iuvenes, civibus pacem dare,
- patriae quietem, foederi laeso fidem.
- vitam tibi ipse si negas, multis negas.
- Illis parentis ullus aut aequi est amor,
- avidis cruoris imperi armorum doli,
- diris, scelestis, breviter ut dicam meis?
- certant in omne facinus et pensi nihil
- ducunt, ubi illos ira praecipites agit,