Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.
- absiste, nullas animus admittit preces
- novamque poenam sceleribus quaerit parem.
- et esse par quae poterit? infanti quoque
- decreta mors est.— fata quis tam tristia
- sortitus umquam? videram nondum diem
- uterique nondum solveram clausi moras,
- et iam timebar. protinus quosdam editos
- nox occupavit et novae luci abstulit:
- mors me antecessit; aliquis intra viscera
- materna letum praecoquis fati tulit:
- sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum
- dubiumque an essem sceleris infandi reum
- deus egit; illo teste damnavit parens
- calidoque teneros transilit ferro pedes
- et in alta nemora pabulum misit feris
- avibusque saevis quas Cithaeron noxius
- cruore saepe regio tinctas alit. ,
- sed quem deus damnavit, abiecit pater,
- mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem: