Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. rerum aestimator: si tamen tecum exigas,
  2. veniam dabis, quod bella post hiemes decem
  3. totidemque messes iam senex miles timet
  4. aliasque clades rursus ac numquam bene
  5. Troiam iacentem, magna res Danaos movet,
  6. futurus Hector: libera Graios metu.
  7. haec una naves causa deductas tenet,
  8. hac classis haeret, neve crudelem putes,
  9. quod sorte iussus Hectoris natum petam:
  10. petissem Oresten. patere quod victor tulit.
Andr.
  1. Vtinam quidem esses, nate, materna in manu,
  2. nossemque quis te casus ereptum mihi
  3. teneret, aut quae regio— non hostilibus
  4. confossa telis pectus aut vinclis manus
  5. secantibus praestricta, non acri latus
  6. utrumque flamma cincta maternam fidem
  7. umquam exuissem. nate, quis te nunc locus,
  8. fortuna quae possedit? errore avio
  9. vagus arva lustras? vastus an patriae vapor
  10. corripuit artus? saevus an victor tuo